- DISPUNCTOR in vett. Glossis
- DISPUNCTOR in vett. GlossisDonator.Quae, n. commoda militiae Solatia Impp. in Cod. Iustinian. etiam puncta dixit Cod. de adv. div. Iud. Inde Adpunctari vulgo Gallis, cui salarium constitutum est, dicitur, et dispungere donare est, Salmas. ad Spartian. in Hadar. Sic Matricularii, cum eis distribuebatur, cuius gratiâ nomina eorum in matriculam perscripta erant, dispungi pro expungi, dicuntur. Optato l. 3. antecedenti posito pro consequente Dispungere enim rationes, est subducere proprie et summam facere, id quod praecedit, et ideo fit, ut accipiant, quod ipsis convenit, et expungantur. Sic Loth, hospitibus acceptis,------ ------ pia pignora mensaeOfficiisque probis studio dispungit amico:in Carm. Cyprian. de Sodoma, h. e. exsolvit, exhibet, praeber pignora suae pietatis atque humanitatis, mensâ hospitiali et probis sen sedulis officiis etc. Ioh.Fred. Gronov. Observ. in Ecclesiast. c. 8. et. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.